OPISTHOGRAPHUM

OPISTHOGRAPHUM
OPISTHOGRAPHUM
Graece Ο᾿πιςθόγραφον, Hermolao dictum est, quod ex utraque pagina scriptum esset, adversâ et aversâ minutis literis plenum. Hotomannus vero opinatur, esse chartam non utraque ex parte scriptam, sed quae ex una deleta, ὄπιςθεν, i. e. pone scripta est, quam opinionem Ulpiani verba confirmant, leg. 4. ff. de bon. poss. sec. tab. ubi, Chartae appellatio, inquit, et ad novam chartam refertur et ad deletitiam: proinde etsi in Opistographa quis testatus sit, hîc peti potest bonorum possegio. Veteres enim plerumque una tantum in parte scribebant, quia scriptas chartas postea involvebant: unde Volumina dicta sunt, Vide Alciatum dispunct. l. 6. c. ult. Corrasium Miscellan. l. 1. c. 19. Hottomannum. Alii tamen in d. l. 4. Epistographus, alii Epigraphus, mendose legunt. Meminit autem Opisthographi quoque Plin. Secund. l. 3. Ep. 5. ad Macrum: Electorum, inquit, commentarios 160. mihi reliquit, Opistographos quidem et minutissime scriptos, ad quem vide Hermolaum in Glossem. et Alexandrum ab Alexandro Genialium Dier. l. 2. c. 30. laudatos Ioh. Calvino Lexic. Iurid. Salmasio sic dictae sunt schedae illae, quibus extemporalia scripta et nondum emendata adlinebantur, quaeque et in aversa parte, h. e. in tergo scribi et exarari solebant, unde nomen. In Opisthographis enim et adversariis rationes ac diurna sua perscribebant, iisque utiamque occupabant paginam, aversam et adversam; a quarum illa Adversaria, ab ista Opisthographa dicta sunt, de quibus vide Scaligerum de Papyro. Sed et Studiosi ac literati homines primas suas curas ac commentationes, et quidquid denique sub limamrevocandum esset, in eiusmodi schedis opisthographis conscribere moris habebant, quod postea in mundam chartam, et quae ab una tantum parte scribebatur, transferendum curabant, ubi satis emendatum videretur. Sic Lucian. in Dial. βίων πράσις, peram Cynicorum; lupinis et libellis opisthographis refertam fuisse dicit, in quibus philosophemata scilicet quaedam de secta sua incondite habebant scripta: ἡ πήρα δέ σοι θέρμων ἔςται μεσὴ καὶ ὀπιςθογράφων, At nitidae chartae et mundae, ex quibus librorum volumina compaginabantur, et in quibus emendata opera perscribebantur, in adversa tantum facie, non etiam in tergo, exarari consuevêre. Iuvenal. Sat. 1. v. 4.
—— —— Impune diem consumpserit ingens
Telephus, aut summi plenâ iam margine libri
Scriptus, et in tergo, nec dum finitus Orestes?
Tam longam hanc fuisse Orestis tragoediam innuit, ut non solum summam libri scedam usque ad extremum marginem impleret, sed adversam etiam superficiem occuparet, nec dum tamen esset absoluta. Qui locus satis ostendit, libros emendatos et pure scriptos, in tergo non consuevisse exarari, nisi qui nimium longi essent et extra modum mensuramque iustam traherentur. Arator.
Si tibi, Magne, velim Iasces memorare parentum,
Vix daret in tergo pagina lecta locum,
Martialis in Picentem quendam. l. 8. Epigr. 62.
Scribit in aversa Picens epigrammata charta,
Et dolet averso quod facit illa Deo, etc.
Vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo. c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”